Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p22
lat livy phi00123 perseus lat1
cum cetera quae continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent, tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque conuenientium ad publicum consilium respexerunt; neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum aduersae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent. cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto iam ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Caruilius cum longa oratione non solum inopiam sed paucitatem etiam ciuium ex quibus in patres legerentur conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magno opere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, ltquibusgt patres Romani censuissent, ciuitas daretur, atque ltindegt in demortuorum locum in senatum legerentur. eam sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt; et cum fremitus indignantium tota curia esset et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis uirum diceret ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset quem Latinum in curia uidisset eum sua manu se interfecturum, Q. Fabius Maximus nunquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum quod insuper sollicitaret eos; eam unius hominis temerariam uocem silentio omnium exstinguendam esse et, si quid unquam arcani sanctiue ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliuiscendum, pro non dicto habendum esse. ita eius rei oppressa mentio est. dictatorem, qui censor ante fuisset uetustissimusque ex iis qui uiuerent censoriis esset, creari placuit qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt. qui ex Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable