Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p29
lat livy phi00123 perseus lat1
quinque milium interuallo castra distantia habuere paucos dies nec sine leuibus proeliis nec ut in aciem exirent: tandem uno eodemque die uelut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum. triplex stetit Romana acies; uelitum pars inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere. Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus, dextro Poenos locat, laeuo Afros mercenariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris, pro cornibus apponit. nec omnes Numidae in dextro locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat; tanta uelocitas ipsis tamque docile equorum genus est. cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat. Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, uelut quibus reditus in patriam ltingt eo discrimine pugnae uerteretur, obstinauerant animis uincere aut mori. minus pertinaces uiros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui uinci in Hispania quam uictores in Italiam trahi malebant. primo igitur concursu, cum uix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies inferentibusque se magno impetu Romanis uertit terga. nihilo segnius ltingt cornibus proelium fuit. hinc Poenus, hinc Afer urget, et uelut in circumuentos proelio ancipiti pugnant; sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis uirium ad dimouenda hostium cornua habuit. ita duo diuersa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore uirorum praestarent, haud dubie superant. magna uis hominum ibi occisa et, nisi Hispani uixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie. equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque uidere, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere. et Hasdrubal usque ad ultimum euentum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit. castra Romani cepere atque diripuere. ea pugna si qua dubia ltingt Hispania erant Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat. quae posteaquam litteris Scipionum Romae uolgata sunt, non tam uictoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu laetabantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable