LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p34

lat livy phi00123 perseus lat1

in has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus; missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem ad Iunonis Laciniae, ubi nauis occulta in statione erat, perueniunt. inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt quae praesidio erat Calabriae litoribus; Ualeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque nauem cum misisset, primo fugere regii conati, deinde, ubi celeritate uinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti, cum quaereret qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Ualerium , ad quem unum iter tutum fuerit, peruenisse, Campaniam superare nequisse, saeptam hostium praesidiis. deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, tum comitibus eorum seductis ac metu territis, litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inuentae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. quibus satis cognitis optimum uisum est captiuos comitesque eorum Romam ad senatum aut ltadgt consules ubicunque essent, quam primum deportare. ad id celerrimae quinque naues delectae ac L. Ualerius Antias , qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnes naues legatos separatim custodiendos diuideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neue quae communicatio consilii esset. per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula , ex Sardinia prouincia decedens, rettulisset qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnes spectare; Q. Mucium qui successisset sibi, grauitate caeli aquarumque aduenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum implicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae prouinciae praesidem esse, ita parum bello quod motum iri uideretur, decreuerunt patres ut Q. Fuluius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret, mitteretque cum imperio quem ipsi uideretur, qui rem gereret quoad Mucius conualuisset. ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus , qui bis consul et censor fuerat subegeratque in consulatu Sardos. sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Caluo cognomen erat, foeda tempestate uexata ad Baliares insulas deicitur, ibique—adeo non armamenta modo sed etiam aluei nauium quassati erant—subductae naues dum reficiuntur aliquantum temporis triuerunt.

Provenance