Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p36
lat livy phi00123 perseus lat1
Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra. nec eum prouida futuri fefellit opinio. nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte seruorum, spoliantem uictos praedasque agentem ad Hamas se inuenturum, citatum agmen praeter Capuam rapit obuiosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios uehiculis portari iubet. ipse Hamis uacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recentis uestigia caedis strataque passim corpora sociorum inuenit. auctores erant quidam ut protinus inde Cumas duceret urbemque oppugnaret. id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit. inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, cum Gracchus magis uerecundia in tali necessitate deserendi socios implorantes fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui. nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, Uolturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein prodigiis quae alia super alia nuntiabantur; expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.