Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p41
lat livy phi00123 perseus lat1
ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor. nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt; nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit, et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque filii audiuit, nocte, ne cuius interuentus coepta impediret, mortem sibi consciuit. ceteris urbs Cornus eadem quae ante fugae receptaculum fuit; quam Manlius uictore exercitu adgressus intra dies paucos recepit. deinde aliae quoque ciuitates quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut uiribus aut delicto Carales exercitum reduxit. ibi nauibus longis deductis impositoque quem secum aduexerat milite Romam nauigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captiuos Q. Fuluio praetori tradit. per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transuectus depopulatusque agrum Carthaginiensem, cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, leuique certamine in alto commisso septem inde naues cum sociis naualibus cepit. ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit. per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit. quem ut incautum opprimeret Ap. Claudius , per simulationem prouinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto ltuentogt aestuque suo Locros traiecit. iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat et Locrenses portas Romanis clauserunt; Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit. eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni uastauit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renouaret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable