LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p43

lat livy phi00123 perseus lat1

ad ea Hannibal respondit omnia simul facere Hirpinos Samnitesque et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque; indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni impetraretur, tum denique querendum frustra opem imploratam. exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemue, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostes. quod ad bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum se quoque memoriam obscuram maiore et clariore uictoria facturum. cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit. eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine aduecto atque elephantis uenit. castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti comperta sunt quam quae a legatis sociorum audierat. nihil enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset. explorato cum firmisque praesidiis tuto receptu praedatum ierat omniaque uelut aduersus praesentem Hannibalem cauta prouisaque fuerunt. tum, ubi sensit hostem aduentare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare quae apud hostes fierent. ex his Hanno, cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium euocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. Hannibalis uirtutem fortunamque extollit: populi Romani obterit senescentem cum uiribus maiestatem; quae si paria essent ut quondam fuissent, tamen expertis quam graue Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captiuos omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse. si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et nouis militibus Nolam tutari possit. ipsorum quam Hannibalis ltmagisgt interesse capta an tradita Nola poteretur; potiturum enim ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. nolle ominari quae captae urbi cessura forent et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis uenirent dicturum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable