Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p46
lat livy phi00123 perseus lat1
nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos. cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam per clamorem fauoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra compulsi sunt. quae oppugnare cupientes milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. hostium plus quinque milia caesa eo die, uiui capti sescenti et signa militaria undeuiginti et duo elephanti; quattuor in acie occisi; Romanorum minus mille interfecti. posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt. spolia hostium Marcellus Uolcano uotum cremauit. tertio post die ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae ltetgt Hispani, ad Marcellum transfugerunt. eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani. ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum uirtutis causa datus est. Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus uenerat copiis ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit. Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audiuit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra conuecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et praesidio quod per hiberna ad tenendum locum satis esset relicto ipse Capuam propius mouit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum uiribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire. sex milia armatorum habebant, peditem imbellem, equitatu plus poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem. inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Uibellius erat, cognomine Taurea. ciuis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret. tunc Taurea cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem silentio facto ubi esset Claudius Asellus quaesiuit et, quoniam uerbis secum de uirtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia uictus aut uictor caperet.