LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p47

lat livy phi00123 perseus lat1

haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem percontaretur liceretne extra ordinem in prouocantem hostem pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, prouectusque ante stationes equo Tauream nomine compellauit congredique ubi uellet iussit. hinc Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non uallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleuerunt. cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludificantes sine uolnere pugnam extrahere. tum Campanus Romano 'equorum' inquit 'hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cauam hanc uiam demittimus equos. ibi nullo ad euagandum spatio comminus conserentur manus'. dicto prope citius equum in uiam Claudius egit. Taurea, uerbis ferocior quam re, 'minime, sis,' inquit 'cantherium in fossam'; quae uox in rusticum inde prouerbium prodita est. Claudius cum ea uia longe perequitasset [quia] nullo obuio hoste in campum rursus euectus, increpans ignauiam hostis, cum magno gaudio et gratulatione uictor in castra redit. huic pugnae equestri rem—quam uera sit communis existimatio est—mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium portae inuectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum euasisse.

Provenance