LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p49

lat livy phi00123 perseus lat1

ubi ea dies uenit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeuiginti, quorum duo postulata fuere, unum ut militia uacarent dum in eo publico essent, alterum ut quae in naues imposuissent ab hostium tempestatisque ui publico periculo essent. utroque impetrato conduxerunt priuataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines uelut tenore uno pertinebat. quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam ltparcius milites quamgt si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur. cum hi commeatus uenerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium peruenissent, frumentum, cuius inopia erat, aduexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum uidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, conuenerunt. itaque eruptione e castris pugnatum est. sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa ltabgt Romanis; tamen adeo haud dubia uictoria fuit, ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex prouincia, ut quae maxime omnium belli auida, modo praeda aut merces esset, et tum iuuentute abundante. iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra tredecim milia hostium caesa, supra duo milia capta cum signis duobus et quadraginta et nouem elephantis. tum uero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable