LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p8

lat livy phi00123 perseus lat1

deuersatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuuiumque, inclitos nobilitate ac diuitiis. eo Pacuuius Calauius , de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuuenem adduxit abstractum ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate aduersus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram ciuitas aut patria maiestas sententia depulerat. huic tum pater iuueni Hannibalem deprecando magis quam purgando placauit, uictusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre uocari iussit, cui conuiuio neminem Campanum praeterquam hospites Uibelliumque Tauream, insignem bello uirum, adhibiturus erat. epulari coeperunt de die, et conuiuium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in ciuitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus uoluptatium inlecebris instructum. unus nec dominorum inuitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calauius filius perlici ad uinum potuit, ipse ualetudinem excusans patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante. solis ferme occasu patrem Calauium ex conuiuio egressum secutus filius, ubi in secretum—hortus erat posticis aedium partibus— peruenerunt, 'consilium' inquit 'adfero, pater, quo non ueniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani ltfuturigt quam unquam fuimus. cum mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. 'iam ego' inquit 'sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. te id prius scire uolui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.'

Provenance