Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p16
lat livy phi00124 perseus lat1
ea demum uox ita animos accendit ut renouato clamore uelut alii repente facti tanta ui se in hostem intulerint, ut sustineri ultra non possent. primo antesignani Poenorum, dein signa perturbata, postremo tota impulsa acies; inde haud dubie terga data ruuntque fugientes in castra adeo pauidi trepidique ut ne in portis quidem aut uallo quisquam restiterit ac prope continenti agmine Romani insecuti nouum de integro proelium inclusi hostium uallo ediderint. ibi sicut pugna impeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit; et adiuuere captiui, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt. itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu, et ea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt; alii omnes caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta. ex uictoribus duo milia ferme cecidere. praeda omnis, praeterquam hominum captorum, militi concessa est; et pecus exceptum est quod intra dies triginta domini cognouissent. cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme uolonum militum, quae pugnauerant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul castris ceperunt. postero die per tribunos militum inde deducti, contione militum aduocata a Graccho superueniunt. ubi cum proconsul ueteres milites primum, prout cuiusque uirtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis donasset, tunc quod ad uolones attineret omnes ait malle laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse; quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque esset, omnes eos liberos esse iubere. ad quam uocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset ac nunc complexi inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi precarentur, tum Gracchus 'priusquam omnes iure libertatis aequassem' inquit, 'neminem nota strenui aut ignaui militis notasse uolui; nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne uirtutis ignauiaeque pereat, nomina eorum qui detractatae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt referri ad me iubebo citatosque singulos iure iurando adigam, nisi quis morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque quoad stipendia facient capturos esse. hanc multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignauiae nota leuiore uos designari potuisse.' signum deinde colligendi uasa dedit; militesque praedam portantes agentesque per lasciuiam ac iocum ita ludibundi Beneuentum rediere ut ab epulis per celebrem festumque diem actis non ex acie reuerti uiderentur. Beneuentani omnes turba effusa cum obuiam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, uocare in hospitium. apparata conuiuia omnibus in propatulo aedium fuerant; ad ea inuitabant Gracchumque orabant ut epulari permitteret militibus; et Gracchus ita permisit in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. prolata omnia. pilleati aut lana alba uelatis capitibus uolones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes qui simul ministrabant uescebanturque. digna res uisa ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis quam pater eius in Auentino ex multaticia pecunia faciendam curauit dedicauitque.