LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p24

lat livy phi00124 perseus lat1

his audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies Syracusas confluebat nec Epicydi solum spem nouandarum rerum sed Adranodoro etiam praebebat. qui fessus tandem uxoris uocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia noua atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obuersaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuuare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. huic et genus et fortuna honesta erant nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat; itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. qui ubi rem haud uanam esse certis indiciis compererunt, consultis senioribus et <ex> auctoritate eorum praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt; et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt. qui cum ordine omnia edocuisset—principium coniurationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis quibus Themisto iuncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum; iam mercennariorum manum, adsuetam imperiis Adranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam,—singula deinde quae per quosque agerentur totamque uiris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus uidebantur: ante curiam uariae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam ferociter minitantem in uestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et a collegis ut uerba faceret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable