LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p25

lat livy phi00124 perseus lat1

is tamquam reos ageret, ab ante acta uita orsus, quaecunque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse: quid enim sua sponte [fecisse] Hieronymum, puerum ac uixdum pubescentem, facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena inuidia regnasse. itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse. at illos debitos iam morti destinatosque, alia noua scelera post mortem tyranni molitos, palam primo cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creuerit et quae procurator tenuerat pro domino possederit; proditus deinde ab eis qui in Insula erant circumsessus ab uniuersa ciuitate quae Achradinam tenuerit nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit uinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor. sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias nuptas. sub hanc uocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur nullam earum uiuere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. ea natura multitudinis est: aut seruit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec struere modice nec habere sciunt; et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui auidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent. sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt—acceptaque paene prius quam promulgata est—ut omnes regiae stirpis interficerentur; missique a praetoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.

Provenance