Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p27
lat livy phi00124 perseus lat1
statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominauit, tum inde alius Hippocratem. crebriores deinde hae uoces et cum haud dubio adsensu multitudinis esse; et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis qui omnia nouare cupiebant permixtis. praetores dissimulare primo extrahenda re; sed postremo, uicti consensu et seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores. nec illi primo statim creati nudare quid uellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Ap. Claudium et impetratis eis alios qui de foedere antiquo renouando agerent missos. ad Murgantiam tum classem nauium centum Romanus habebat, quonam euaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quoue eos ageret noua atque insolita libertas operiens. per eosdem dies cum ad Marcellum uenientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus, posse rem conuenire ratus, et ipse legatos Syracusas qui coram cum praetoribus de renouando foedere agerent misit. et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. postquam Punicam classem accessisse Pachynum allatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur. ut uero Appius naues ad ostium portus, quid† aliae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus uanis accesserat fides; ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos si in terram egrederentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable