LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p38

lat livy phi00124 perseus lat1

postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, conuocatis militibus 'credo ego uos audisse, milites' inquit, 'quemadmodum praesidia Romana ab Siculis circumuenta et oppressa sint per hos dies. eam uos fraudem deum primo benignitate, dein uestra ipsi uirtute dies noctesque perstando ac peruigilando in armis uitastis. utinam reliquum tempus nec patiendo infanda nec faciendo traduci possit. haec occulta in fraude cautio est qua usi adhuc sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam claues portarum reposcunt; quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit foediusque hic trucidabimur quam Murgantiae praesidium interfectum est. noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua uos certiores periculi instantis facerem. orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in uos populum. itaque crastino die aut uestro aut Hennensium sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi quicquam habebitis; qui prior strinxerit ferrum, eius uictoria erit. intenti ergo omnes armatique signum exspectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham. cum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam inuadite ac sternite omnia ferro; et cauete quisquam supersit cuius aut uis aut fraus timeri possit. uos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis uolentes propitii adsitis, si uitandae, non inferendae fraudis causa hoc consilii capimus. pluribus uos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos ad satietatem trucidabitis; et consulis castra in propinquo sunt, ne quid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri possit.'

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable