Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p39
lat livy phi00124 perseus lat1
ab hac adhortatione dimissi corpora curant. postero die alii aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque oppositi exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt. productus ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse, non suam et pleraque eadem quae pridie dixisset, et primo sensim †ac plus† reddere claues, dein iam una uoce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec uiderentur ultra uim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum, ut conuenerat, dedit militesque intenti dudum ac parati alii superne in auersam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt. caeduntur Hennenses cauea inclusi coaceruanturque non caede solum sed etiam fuga, cum super aliorum <alii> capita ruerent <et> integris saucii, uiui mortuis incidentes cumularentur. inde passim discurritur, et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret. ita Henna aut malo aut necessario facinore retenta. Marcellus nec factum improbauit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore fore deterritos proditionibus praesidiorum Siculos. atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae claraeque uel ob insignem munimento naturali locum uel ob sacrata omnia uestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam peruasit et, quia caede infanda rebantur non hominum tantum sed etiam deorum sedem uiolatam esse, tum uero qui etiam ante dubii fuerant defecere ad Poenos. Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admouissent. Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque et commeatibus aliis in castra conuectis, praesidio modico ibi relicto, ad Syracusas obsidendas uenit. inde Ap. Claudio Romam ad consulatum petendum misso T. Quinctium Crispinum in eius locum classi castrisque praeficit ueteribus; ipse hibernacula quinque milia passuum <ab> Hexapylo—Leonta uocant locum—communiit aedificauitque. haec in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.