LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p4

lat livy phi00124 perseus lat1

in Sicilia Romanis omnia mutauerat mors Hieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum uixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum. eam aetatem, id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum in omnia uitia acceperunt. quae ita futura cernens Hiero ultima senecta uoluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se uirosque suos Adran<odorum et Zoippum, qui tut>orum primi relinquebantur. non facile erat nonagesimum iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et conuertere ad publicam <a> priuata curam. itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inuiolatam seruarent iuuenemque suis potissimum uestigiis insistere uellent et disciplinae, in qua eductus esset. haec mandata. cum exspirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto—erat autem quindecim tum ferme annorum—paucis, qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris uelut patre amisso in orba ciuitate omnia timentibus††. funus fit regium magis amore ciuium et caritate quam cura suorum celebre. breui deinde ceteros tutores summouet Adranodorus, iuuenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium uires conuertit.

Provenance