LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p40

lat livy phi00124 perseus lat1

eadem aestate et cum Philippo rege, quod iam ante suspectum fuerat, motum bellum est. legati ab Orico ad M. Ualerium praetorem uenerunt, praesidentem classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse, lembis biremibus centum uiginti flumine aduerso subuectum; deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admouisse eamque urbem, sitam in plano, neque moenibus neque uiris atque armis ualidam, primo impetu oppressam esse. haec nuntiantes orabant ut opem ferret hostemque haud dubium Romanis mari ac terra maritimis urbibus arceret, quae ob nullam aliam causam nisi quod imminerent Italiae, peterentur. M. Ualerius duorum milium praesidio relicto <praeposito>que eis P. Ualerio legato cum classe instructa parataque et, quod longae naues militum capere non poterant, in onerarias impositis altero die Oricum peruenit; urbemque eam leui tenente praesidio quod <rex> recedens inde reliquerat haud magno certamine recepit. legati eo ab Apollonia uenerunt, nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra uim Macedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum. facturum se quae uellent pollicitus, duo milia delectorum militum nauibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto socium Q. Naeuio Crista , uiro impigro et perito militiae. is expositis in terram militibus nauibusque Oricum retro unde uenerat ad ceteram classem remissis milites procul a flumine per uiam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus. diem insequentem quieuere dum praefectus iuuentutem Apolloniatium armaque et urbis uires inspiceret. ubi ea uisa inspectaque satis animorum fecere simulque ab exploratoribus comperit quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset, silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus castra hostium adeo neglecta atque aperta intrauit, ut satis constaret prius mille hominum uallum intrasse quam quisquam sentiret ac, si caede abstinuissent, peruenire ad tabernaculum regium potuisse. caedes proximorum portae excitauit hostes. inde tantus terror pauorque omnes occupauit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens, militi quoque nedum regi uix decoro habitu ad flumen nauesque perfugerit. eodem et alia turba effusa est. paulo minus tria milia militum in castris aut capta aut occisa; plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est. castris direptis Apolloniatae catapultas ballistas tormentaque alia quae oppugnandae urbi comparata erant ad tuenda moenia, si quando similis fortuna uenisset, Apolloniam deuexere: cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est. haec cum Oricum essent nuntiata, M. Ualerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne nauibus capessere fugam rex posset. itaque Philippus, neque terrestri neque nauali certamini satis fore parem se fidens, subductis nauibus atque incensis terra Macedoniam petit, magna ex parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum M. Ualerio Orici hibernauit.

Provenance