LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p42

lat livy phi00124 perseus lat1

ad Mundam exinde castra Punica mota et Romani eo confestim secuti sunt. ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas egregieque uincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat pauorque circa eum ceperat milites ne mortiferum esset uolnus. ceterum haud dubium fuit quin, nisi ea mora interuenisset, castra eo die Punica capi potuerint; nam non milites solum sed elephanti etiam usque ad uallum acti erant, superque ipsas <fossas> nouem et triginta elephanti pilis confixi. hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta. ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit nec dubia uictoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum. sed gens nata instaurandis reparandisque bellis Magone ad conquisitionem militum a fratre misso breui repleuit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit. Galli plerique milites, iique pro parte totiens intra paucos dies uicta, iisdem animis quibus priores eodemque euentu pugnauere. plus octo milia hominum caesa, haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo. et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus; duo etiam insignes reguli Gallorum— Moeniacapto et Uismaro nomina erant—eo proelio ceciderunt. octo elephanti capti, tres occisi. cum tam prosperae res in Hispania essent, uerecundia Romanos tandem cepit Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octauum iam annum sub hostium potestate esse. itaque id oppidum ui pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis quos ex iis uis reliquerat belli restituerunt; et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona uendiderunt urbemque eorum deleuerunt.

Provenance