Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p46
lat livy phi00124 perseus lat1
Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare. ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia uidit, ea potissimum adgredi statuit. comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque uiros fortes eis praefecit et milites sescentos, quantum satis uisum est, attribuit eosque, ubi quartae uigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre. porta ibi humilis et angusta erat infrequenti uia per desertam partem urbis. iam portam scalis prius transgressos [murum] aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae copiae admouerentur: parata omnia atque instructa sese habiturum. ea impigre facta; et quod impedimentum agentibus fore uidebatur, id maxime ad fallendum adiuuit. imber ab nocte media coortus custodes uigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonituque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopiuit. postquam portam tenebant, cornicines in uia paribus interuallis dispositos canere iubent ut consulem excirent. id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.