Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p49
lat livy phi00124 perseus lat1
filium Gala Masinissam habebat septem decem annos natum, ceterum iuuenem ea indole ut iam tum appareret maius regnum opulentiusque quam quod accepisset facturum. legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset ut potentior societate eorum aduersus reges populosque Africae esset, docent melius fore Galae quoque Carthaginiensibus iungi quam primum antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in Africam transeant; opprimi Syphacem nihildum praeter nomen ex foedere Romano habentem posse. facile persuasum Galae filio deposcente id bellum ut mitteret exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus magno proelio Syphacem deuicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur. Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas—extremi prope Oceanum aduersus Gades colunt—refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentes breui copias armauit, cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. <eo> Masinissa cum uictore exercitu aduenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit bellum. in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod Celtiberum iuuentutem eadem mercede qua pacta cum Carthaginiensibus erat imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares qui inter auxilia Hannibalis erant miserunt. id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est quod mercennarium militem in castris neminem antequam tum Celtiberos Romani habuerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable