Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p5
lat livy phi00124 perseus lat1
uix quidem uel bono moderatoque regi facilis erat fauor apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis; uerum enimuero Hieronymus, uelut suis uitiis desiderabilem efficere uellet auum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit. nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec uestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris ciuibus uidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos, quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni. hunc tam superbum adparatum habitumque conuenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines nouae, inhumana crudelitas. itaque tantus omnes terror inuaserat ut quidam ex tutoribus aut morte uoluntaria aut fuga praeuerterent metum suppliciorum. tres ex iis quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magno opere audiebantur; tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se conuertebant animum adulescentis, cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum. index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit. qui comprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat; postremo cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, uictum malis se simulans auertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros <fuisse; addit socios> ab latere tyranni quorum capita uilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium adiectique poenae ceteri iuxta insontes. consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in uirtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto uirium ad arcana occultanda.