LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p8

lat livy phi00124 perseus lat1

'si aut pacem in Italia aut <id> bellum eumque hostem haberemus in quo neglegentiae laxior locus esset, qui uestris studiis, quae in campum ad mandandos quibus uelitis honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse uideretur uestrae libertatis; sed cum in hoc bello, in hoc hoste nunquam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, eadem uos cura qua in aciem armati descenditis inire suffragium ad creandos consules decet et sibi quemque dicere: "Hannibali imperatori parem consulem nomino. " hoc anno ad Capuam Uibellio Taureae, Campano summo equiti, prouocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppositus. aduersus Gallum quondam prouocantem in ponte Anienis T. Manlium fidentem et animo et uiribus misere maiores nostri. eandem causam haud multis annis post fuisse non negauerim cur M. Ualerio non diffideretur aduersus similiter prouocantem ad certamen arma capienti Gallum. quemadmodum pedites equitesque optamus ut ualidiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus. cum qui est summus in ciuitate dux eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus aduersus ueterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis quo minus ita omnia gerat administretque ut tempora postulabunt belli; nobis autem in adparatu ipso ac tantum incohantibus res annus circumagitur. quoniam quales uiros creare uos consules deceat satis est dictum, restat ut pauca de eis in quos praerogatiuae fauor inclinauit dicam. M. Aemilius Regillus flamen est Quirinalis, quem neque mittere a sacris neque retinere possumus ut non deum aut belli deseramus curam. <T.> Otacilius sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet; ceterum non ea uestra in me maioresque meos merita sunt ut non potiorem priuatis necessitudinibus rem publicam habeam. quilibet nautarum uectorumque tranquillo mari gubernare potest; ubi saeua orta tempestas est ac turbato mari rapitur uento nauis, tum uiro et gubernatore opus est. non tranquillo nauigamus sed iam aliquot procellis summersi paene sumus; itaque quis ad gubernacula sedeat summa cura prouidendum ac praecauendum uobis est. in minore te experti, T. Otacili , re sumus; haud sane cur ad maiora tibi fidamus documenti quicquam dedisti. classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa parauimus, ut Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent, ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Carthagine Hannibali transportaretur. create consulem T. Otacilium , non dico si omnia haec, sed si aliquid eorum rei publicae praestitit. sin autem te classem obtinente, ea etiam uelut pacato mari quibus <non erat opus> Hannibali tuta atque integra ab domo uenerunt, si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes cur te potis- simum ducem Hannibali hosti <hi> opponant? si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrorum censeremus, nec tu id indignari posses aliquem in ciuitate Romana meliorem bello haberi quam te. magis nullius interest quam tua, T. Otacili , non imponi ceruicibus tuis onus sub quo concidas. ego magno opere suadeo, Quirites, eodem animo quo si stantibus uobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis quibus sacramento liberi uestri dicant, ad quorum edictum conueniant, sub quorum tutela atque cura militent. lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla sed ad praecauenda similia [utiles] documento sunt. praeco, Aniensem iuniorum in suffragium reuoca.'

Provenance