LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 24 p9

lat livy phi00124 perseus lat1

cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum uelle uociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et, quia urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri. interim praerogatiua suffragium init creatique in ea consules Q. Fabius Maximus quartum M. Marcellus tertium. eosdem consules ceterae centuriae sine uariatione ulla dixerunt; et praetor unus refectus Q. Fuluius Flaccus , noui alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus . comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fuluio extra ordinem urbana prouincia esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset. aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundauit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie. quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maximus quartum M. Claudius Marcellus tertium consulatum ineuntes plus solito conuerterant in se ciuitatis animos; multis enim annis tale consulum par non fuerat. referebant senes sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic postea Papirium Caruiliumque aduersus Samnites Bruttiosque et Lucanum cum Tarentino populum consules declaratos. absens Marcellus consul creatus, cum ad exercitum esset; praesenti Fabio atque ipsi comitia habenti consulatus continuatus. tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant ne quis aut exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet; quin laudabant potius magnitudinem animi quod, cum summo imperatore esse opus rei publicae sciret seque eum haud dubie esse, minoris inuidiam suam, si qua ea re oreretur, quam utilitatem rei publicae fecisset.

Provenance