LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 25 p23

lat livy phi00125 perseus lat1

cum maxime Capua circumuallaretur, Syracusarum oppugnatio ad finem uenit, praeterquam ui ac uirtute ducis exercitusque, intestina etiam proditione adiuta. namque Marcellus initio ueris incertus utrum Agrigentum ad Himilconem et Hippocraten uerteret bellum an obsidione Syracusas premeret, quamquam nec ui capi uidebat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem nec fame, ut quam prope liberi a Carthagine commeatus alerent, tamen, ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanos—erant autem apud Romanos aliqui nobilissimi uiri, inter defectionem ab Romanis, quia ab nouis consiliis abhorrebant, pulsi—conloquiis suae partis temptare hominum animos iussit et fidem dare, si traditae forent Syracusae, liberos eos ac suis legibus uicturos esse. non erat conloquii copia, quia multorum animi suspecti omnium curam oculosque eo uerterant ne quid falleret tale admissum. seruus unus exsulum, pro transfuga intromissus in urbem, conuentis paucis initium conloquendi de tali re fecit. deinde in piscatoria quidam naue retibus operti circumuectique ita ad castra Romana conlocutique cum transfugis et iidem saepius eodem modo et alii atque alii; postremo ad octoginta facti. et cum iam composita omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden per Attalum quendam indignantem sibi rem creditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt. alia subinde spes, postquam haec uana euaserat, excepit. Damippus quidam Lacedaemonius, missus ab Syracusis ad Philippum regem, captus ab Romanis nauibus erat. huius utique redimendi et Epicydae cura erat ingens, nec abnuit Marcellus iam tum Aetolorum, quibus socii Lacedaemonii erant, amicitiam adfectantibus Romanis. ad conloquium de redemptione eius missis medius maxime atque utrisque opportunus locus ad portum Trogilorum propter turrim, quam uocant Galeagram, est uisus. quo cum saepius commearent, unus ex Romanis, ex propinquo murum contemplans, numerando lapides aestimandoque ipse secum quid in fronte paterent singuli, altitudinem muri quantum proxime coniectura poterat permensus humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum omnium ratus esse et uel mediocribus scalis superabilem, ad Marcellum rem defert. haud spernenda uisa; sed cum adiri locus, quia ob id ipsum intentius custodiebatur, non posset, occasio quaerebatur; quam obtulit transfuga nuntians diem festum Dianae per triduum agi et, quia alia in obsidione desint, uino largius epulas celebrari et ab Epicyde praebito uniuersae plebei et per tribus a principibus diuiso. quod ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum militum conlocutus, electisque per eos ad rem tantam agendam audendamque idoneis centurionibus militibusque et scalis in occulto comparatis ceteris signum dari iubet, ut mature corpora curarent quietique darent: nocte in expeditionem eundum esse. inde ubi id temporis uisum quo <de> die epulatis iam uini satias principiumque somni esset, signi unius milites ferre scalas iussit; et ad mille fere armati tenui agmine per silentium eo deducti. ubi sine strepitu ac tumultu primi euaserunt in murum, secuti ordine alii, cum priorum audacia dubiis etiam animum faceret.

Provenance