LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 25 p24

lat livy phi00125 perseus lat1

iam mille armatorum <muri> ceperant partem, cum ceterae admotae <sunt copiae> pluribusque scalis in murum euadebant, signo ab Hexapylo dato quo per ingentem solitudinem erat peruentum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti uino erant aut semigraues potabant; paucos tamen eorum oppressos in cubilibus interfecerunt. prope Hexapylon est portula; ea magna ui refringi coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et iam undique non furtim sed ui aperta gerebatur res. quippe ad Epipolas, frequentem custodiis locum, peruentum erat terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt. nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis omnia teneri custodes rati alii per murum fugere, alii salire de muro praecipitarique turba pauentium. magna pars tamen ignara tanti mali erat et grauatis omnibus uino somnoque et in uastae magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia. sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitauit conuertitque omnes ad arma capienda opemque si quam possent iam captae prope urbi ferendam. Epicydes ab Insula, quam ipsi Nasson uocant, citato profectus agmine, haud dubius quin paucos, per neglegentiam custodum transgressos murum, expulsurus foret, occurrentibus pauidis tumultum augere eos dictitans et maiora ac terribiliora uero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis completa, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen conuertit, non tam uim multitudinemque hostium metuens quam ne qua intestina fraus per occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinae atque Insulae inueniret portas. Marcellus ut moenia ingressus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis uidit, inlacrimasse dicitur partim gaudio tantae perpetratae rei, partim uetusta gloria urbis. Atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero, cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia quae uirtus ei fortunaque sua dederat beneficiis in populum Romanum insignis. ea cum uniuersa occurrerent animo subiretque cogitatio iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoueret, praemittit Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni perlicerent hostes ad dedendam urbem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable