LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 25 p29

lat livy phi00125 perseus lat1

omnium ingenti adsensu audita ea oratio est. praetores tamen prius creari quam legatos nominari placuit; ex ipsorum deinde praetorum numero missi oratores ad Marcellum, quorum princeps 'neque primo' inquit 'Syracusani a uobis defecimus sed Hieronymus, nequaquam tam in uos impius quam in nos, nec postea pacem tyranni caede compositam Syracusanus quisquam sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes oppressis nobis hinc metu hinc fraude turbauerunt. nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse quod pacis uobiscum non fuerit. nunc certe caede eorum qui oppressas tenebant Syracusas cum primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo uenimus ad tradenda arma, dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam quae imposita a uobis fuerit. gloriam captae nobilissimae pulcherrimaeque urbis Graecarum dei tibi dederunt, Marcelle. quidquid unquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit. famaene credi uelis quanta urbs a te capta sit quam posteris quoque eam spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari uenerit nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de nobis ostendat incolumesque Syracusas familiae uestrae sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas? ne plus apud uos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat. diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius ualuit.' omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos: inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugae, tradi se Romanis rati, mercennariorum quoque militum auxilia in eundem compulere metum; arreptisque armis praetores primum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit irati interfecere atque omnia quae in promptu erant diripuerunt. tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creauere ut terni Achradinae ac Nasso praeessent. sedato tandem tumultu exsequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit aliam suam ac perfugarum causam esse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable