LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 25 p32

lat livy phi00125 perseus lat1

eadem aestate in Hispania, cum biennio ferme nihil admodum memorabile factum esset consiliisque magis quam armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis copias coniunxerunt. ibi consilium aduocatum omniumque in unum congruerunt sententiae, quando ad id locorum id modo actum esset ut Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id iam agi ut bellum in Hispania finiretur; et satis ad id uirium credebant accessisse uiginti milia Celtiberorum ea hieme ad arma excita. tres exercitus erant. Hasdrubal Gisgonis filius et Mago coniunctis castris quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant. propior erat Hamilcaris filius Hasdrubal, uetus in Hispania imperator; ad urbem nomine Amtorgim exercitum habebat. eum uolebant prius opprimi duces Romani; et spes erat satis superque ad id uirium esse; illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in auios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent. optimum igitur rati diuisis bifariam copiis totius simul Hispaniae amplecti bellum, ita inter se diuiserunt ut P. Cornelius duas partes exercitus Romanorum sociorumque aduersus Magonem duceret atque Hasdrubalem, Cn. Cornelius cum tertia parte ueteris exercitus Celtiberis adiunctis cum Hasdrubale Barcino bellum gereret. una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis praegredientibus ad urbem Amtorgim in conspectu hostium dirimente amni ponunt castra. ibi Cn. Scipio cum quibus ante dictum est copiis substitit, P. Scipio profectus ad destinatam belli partem.

Provenance