LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 25 p4

lat livy phi00125 perseus lat1

plebe dimissa senatus uocatur et consules referunt de concilio plebis turbato ui atque audacia publicanorum: M. Furium Camillum , cuius exsilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis ciuibus passum esse; decemuiros ante eum, quorum legibus ad eam diem uiuerent, multos postea principes ciuitatis iudicium de se populi passos; Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium uocari prohiberet. nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in praesentia furori atque audaciae paucorum uincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, quae reus ui atque armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, uoluntate ipsi sua sustulerint. haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent uimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Caruilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac ni uades daret prendi a uiatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius uadibus datis non adfuit. tribuni plebem rogauerunt plebesque ita sciuit, si M. Postumius ante kalendas Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, uideri eum in exsilio esse bonaque eius uenire, ipsi aqua et igni placere interdici. singulis deinde eorum qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac uades poscere coeperunt. primo non dantes, deinde etiam eos qui dare possent in carcerem coniciebant; cuius rei periculum uitantes plerique in exsilium abierunt.

Provenance