LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 25 p8

lat livy phi00125 perseus lat1

huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum ciuitatium animos inritauit cum publice, tum etiam singulos priuatim ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat. ex iis tredecim fere nobiles iuuenes Tarentini coniurauerunt, quorum principes Nico et Philemenus erant. hi priusquam aliquid mouerent conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem uenandi urbe egressi ad eum proficiscuntur; et cum haud procul castris abessent, ceteri silua prope uiam sese occuluerunt, Nico et Philemenus progressi ad stationes comprehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent, praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium quae pastum propulsa essent ad urbem agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. conspecta ea praeda iuuenum est minusque iterum ac saepius id eos audere miraculo fuit. congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges <suas> suaque omnia habituros neque ullum uectigal Poeno pensuros praesidiumue inuitos recepturos; prodita praesidia Carthaginiensium fore. haec ubi conuenerunt, tunc uero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat uenandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato allatum reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum; nocte maxime commeare propter metum hostium credebant. ubi iam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae rei Hannibali uisum est. tridui uiam aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco statiua eum tam diu habere, aegrum simulabat. Romanis quoque, qui in praesidio Tarenti erant, suspecta esse iam segnis mora eius desierat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable