Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 25 p9
lat livy phi00125 perseus lat1
ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem uelocitate corporum ac leuitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta uigilia noctis signa mouit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa uias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; praegressos retraherent, obuios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit; et ne ibi quidem nuntiato quo pergerent, tantum conuocatos milites monuit uia omnes irent nec deuerti quemquam aut excedere ordine agminis paterentur et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum quae uellet agi. eadem ferme hora Tarentum fama praeuenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem; in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque <e> castris non mouisse. Hannibal concubia nocte mouit. dux Philemenus erat cum solito captae uenationis onere; ceteri proditores ea quae composita erant exspectabant. conuenerat autem ut Philemenus portula adsueta uenationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal; ea mediterranea regio est orientem spectans; busta aliquantum intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; exstinctae deinde utrimque flammae sunt. Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improuiso adortus sopitos uigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit. Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet ut, quo res postulet occurrere libero campo possent. et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. nota uox eius et familiare iam signum cum excitasset uigilem, dicenti uix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur. inferentes aprum duos iuuenes secutus ipse cum expedito uenatore uigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant uersum, uenabulo traicit. ingressi deinde triginta fere armati ceteros uigiles obtruncant refringuntque portam proximam et agmen sub signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. tum duo milia Gallorum Poenus in tres diuisa partes per urbem dimittit; Tarentinos <iis addit duces binos>; itinera quam maxime frequentia occupari iubet, tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, praecipit iuuenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul uidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.