LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p10

lat livy phi00126 perseus lat2

medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum, cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae perventurum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt: ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perveniet. ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit; nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti posse, iis qui nati in spem honorum erant honores detrectantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable