Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p16
lat livy phi00126 perseus lat2
his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. capenates aliique qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi. huius populatio templi haud dubia inter scriptores est. coelius Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit, iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse, praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse. neque ibi error est quod tanti ducis tantique exercitus vestigia intra tam brevis aevi memoriam potuerint confundi—isse enim ea constat—; tantum id interest, veneritne eo itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable