LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p18

lat livy phi00126 perseus lat2

summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefectos praesidii Punici, versa erat, suo non sociorum periculo sollicitos. ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnis cruciatus proditos incusabant: abisse eum in Bruttios velut avertentem sese, ne Capua in oculis eius caperetur. at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse; tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse. si redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. non cum Reginis neque Tarentinis bellum gesturos transisse Alpis: ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando. in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur. ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque, quae tam diu Capuae erat, nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre: id unum ex iis qui sibi rem aperuisset arguere sese paratam esse. productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat; paulatim dein convictus veris, cum tormenta posci et parari videret, fassus id ita esse, litteraeque prolatae. additum etiam indicio quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable