Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p23
lat livy phi00126 perseus lat2
cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperavitque ut produceret Campanos quos in custodia haberet. producti omnes virgisque caesi ac securi percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatus consultum tradit. murmur ab tribunali totam contionem pervasit differri rem integram ad patres de Campanis. et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium. tum litterae lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem actamquae summa ope ad properata erat, ne impediri posset. consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbam, nomine inclamavit et, cum mirabundus quidnam sese vellet resedisset Flaccus, me quoque inquit iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es virum abs te occisum esse. cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, tum Vibellius quando quidem inquit capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta. atque ita gladio quem veste texerat per adversum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable