LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p24

lat livy phi00126 perseus lat2

quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt. hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae vociferaretur, silentium fieri Flaccum iussisse; tum Tauream illa quae ante memorata sunt dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi; sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse: lictor , viro forti adde virgas et in eum primum lege age. lectum quoque senatus consultum, priusquam securi feriret, quidam auctores sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit, si ei videretur, integram rem ad senatum reiceret, interpretatum esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi permissam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable