Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p31
lat livy phi00126 perseus lat2
profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, conlaudavitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent, nec fructum secundarum rerum sentire hostis passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent. marcium secum habebat cum tanto honore ut facile appareret nihil minus vereri quam ne quis obstaret gloriae suae. successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti. Scipio omnibus quae adeunda agendaque erant mature aditis peractisque Tarraconem concessit. nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum. in hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gadis, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable