Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p32
lat livy phi00126 perseus lat2
aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidii Romani quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnis ad arcem a mari aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti faciebat. non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret. tandem maiore gratia quam venerat classis dimissa est; annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable