Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p34
lat livy phi00126 perseus lat2
post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere. secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae. et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant. super haec exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat. inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit, et civitates omnis quae defecerant in dicionem redegit; atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable