LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p35

lat livy phi00126 perseus lat2

consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit isque Laevino successit. Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa Uoturia Voturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consules dixit. cum ad Manlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit, petitque ut pauca sua verba audiret centuriamque quae tulisset suffragium revocari iuberet. erectis omnibus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi. proinde , si videretur ei, redire in suffragium Uoturiam Voturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit temporumque rei publicae. vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses arserint prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, tum Torquatus neque ego vestros inquit mores consul ferre potero neque vos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse. tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut Uoturiam Voturiam seniorum citaret: velle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Uoturiae Voturiae senioribus, datum secreto in Ovili cum iis conloquendi tempus. seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino: egregie adversus Philippum regem terra marique rem gessisse. ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Valerium absentis consules dixerunt. auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt. eludant nunc antiqua mirantis: non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable