LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p36

lat livy phi00126 perseus lat2

praetoria inde comitia habita. P. Manlius Volso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt. forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum esset, conlegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse. ludi Apollinares et priore anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio praetore, senatus decrevit ut in perpetuum voverentur. eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. in aede Concordiae Victoria quae in culmine erat fulmine icta ieta decussaque ad Victorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit. et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse. ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata, et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum. sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt novique suffecti: in locum M'. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius. T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable