LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p40

lat livy phi00126 perseus lat2

M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum -eo die moris modo causa habuit, professus nihil se absente conlega neque de re publica neque de provinciis acturum. scire se frequentis Siculos prope urbem in villis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita ab inimicis volgare, ut, ni simularent aliquem sibi timorem absente conlega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi quidem conlega venisset, non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum, ut quam plurimi plurumi questum de se Romam venirent; eundem litteris falsis urbem inplesse, bellum in Sicilia esse, ut suam laudem lauded minuat. moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit; ac prope iustitium omnium rerum futurum videbatur donec alter consul ad urbem venisset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable