LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p43

lat livy phi00126 perseus lat2

consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo multitude Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas inimicitias et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret. nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur. alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum. vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. Laevinus Campanos, iure iurando a Flacco adactos, quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit. hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, praebuit speciem dolentis duarum clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentis. De re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad senatum rettulere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable