LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p45

lat livy phi00126 perseus lat2

his senatus consultis perfectis sortiti provincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit. quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint. circumibant enim senatorum domos cum veste sordida, adfirmantes se non modo suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. nullo suo merito eum ante inplacabilem in se fuisse: quid iratum, quod Romam de se questum venisse Siculos sciat, facturum? obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico. hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt. postulatum a consulibus est ut de permutandis provinciis senatum consulerent. Marcellus , si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: nunc, ne quis timore frenari eos dicere posset, quo minus de eo libere querantur in cuius potestate mox futuri sint, si conlegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse; deprecari senatus praeiudicium; nam cum extra sortem conlegae optionem dari provinciae iniquum inicum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable