Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p52
lat livy phi00126 perseus lat2
ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu vellent, venire eas Romam. Campanis in familias singulas decreta facta, quae non operae pretium est omnia enumerare: aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas, extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem venirent; alios in vincula condendos, ac de iis posterius consulendum; aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent. pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis. Campanos omnis, Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostis essent, liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum qui Capuae fuisset, dum portae clausae essent, in urbe agrove Campano intra certam diem maneret; locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur; qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam versus, qui ad Romanos transissent, priusquam Capuam Hannibal veniret, cis Volturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumve haberet. qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi in Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset. senatorum omnium quique magistratus Capuae, Atellae, Calatiae gessissent bona venire Capuae iusserunt; libera corpora quae venum dari placuerat Romam mitti ac Romae venire. signa , statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant Campanos dimiserunt. nec iam Q. Fulvii saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.