LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p77

lat livy phi00126 perseus lat2

tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam. aeque et alia inter auctores discrepant. praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio. scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum tredecim milia; adeo nullus mentiendi modus est. ne de ducibus quidem convenit. plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant; arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt. non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redactae pecuniae convenit. si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veri sunt. ceterum vocatis obsidibus primum universos bonum animum habere iussit: venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentis fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio. deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit ut ad suos quisque recipiendos veniret. si quarum forte civitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable