Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p78
lat livy phi00126 perseus lat2
inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier haud magni ista facimus inquit; quid enim huic fortunae non satis est? alia me cura aetatem harum intuentem—nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum—stimulat. et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam earn pro parente colebant. tum Scipio meae populique Romani disciplinae causa facerem inquit ne quid quod sanctum usquam esset apud nos violaretur; nunc ut id curem inpensius vestra quoque virtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis. spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable