LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 26 p9

lat livy phi00126 perseus lat2

apud alios nequaquam tantam molem pugnae inveni plusque pavoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent, elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum facerent; fraudem quoque super tumultum adiectam, inmissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum verbis, quoniam amissa castra essent, pro se quemque militum in proxumos montes fugere; sed eam earn celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos. hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante deditionem Capuae proelium fuit.

Provenance