LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p17

lat livy phi00127 perseus lat2

consules priusquam in provincias irent, duas urbanas legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt. urbanum veterem exercitum Fulvius consul C. Fulvio Flacco legato—frater hic consulis erat—in Etruriam dedit ducendum et legiones quae in Etruria erant Romam deducendas. et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas—fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor—Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere. nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium; nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit. ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum servavit: altero L. Cincium partem insulae regnum qua Hieronis fuerat tueri iussit; altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque navium septuaginta partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent. ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque. ita tantum ea cura frumenti provenit ut et Romam mitteret et Catinam conveheret unde exercitui qui ad Tarentum aestiva acturus esset posset praeberi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable