LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p25

lat livy phi00127 perseus lat2

transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti. prior Fulvius praegressus Capuam; post paucos dies consecutus Fabius, qui et conlegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem, dum ipse Tarentum oppugnaret—ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quod fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore—, Regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum; additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non inpigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable